Grande Prostituée (France, Paris. Bibliothèque nationale de France, Département des manuscrits, Latin 8865 f.41)

Notes

Data Source: Mandragore

  • ...et cornua X cum qua fornicati sunt omnes reges terre habens poculum aureum in manu sua ebria de sanguine martyrum jhesu sedens super aquas et populos / cornua decem decem reges sunt qui bestie idest dyabolo potestatem suam tradentes pugnant cum agno hoc est cum christi membris sed agnus per patientientiam sanctorum vincit eos / aque populi sunt et gentes et lingue / mulier quam vidisti est civitas magna que habet regnum super reges terre / per bestiam autem cum septem capitibus septem capitalia vicia designantur / babylon magna mater fornicationum et abhominationum terre / poculo luxurie et ebriata / hic est qui unus est / VIItem montes sunt / VII etates sunt / quinque reges ceciderunt idem qui per V etates regnaverunt transierunt / et unus est hoc est reges qui in hac Via etate super regnant / et alius nundum venit quod est antichristus / locus antichristi nundum venit / vidi angelum descendentem de celo habentem potestatem magnam et exclamavit in forti voce / angelus a cujus gloria illuminata est terra cecidit babylon illa magna / vox / exite de illa populus meus quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad celum / ve civitas illa babylon magna quoniam una hora destructe sunt tue divicie / negociatores procul stant dicentes que simul [sic] civitati huic magne / et angelus sustulit lapidem molarem et misit in mari dicens hoc impetu mittetur babylon et ultra non invenietur

Data source