Anonyme : De minutionibus

Related texts

Anonyme : De minutionibus [Latin].

  • Incipit : Si necessitas urget, fleotomus adhibendus est, precipue tamen ab VIIIo kalendas aprilis usque in octavo kalendas junii, quia tunc est utilitas trahendi sanguinem et tunc sanguis augetur. (Source : Manuscripta Medica)
  • Explicit : ...perseverare possunt. (Source : Manuscripta Medica)

Anonyme : De minutionibus [Latin].

  • Incipit : Quicumque minuerit sanguinem decima septima die mensis martii, de dextro brachio, nunquam lumen oculorum amittet. Minutio facta in fine maii, quinta vel quarta feria, de quovis brachio, contra quartanas vel tercianas febres valet ; probatum est. Sunt autem tres dies in quibus nullo modo pro qualibet necessitate hominis aut pecoris sanguinem minui licet, id est, exeunte aprili illa dies lune, intrante augusto illa dies lune, exeunte decembri illa dies lune. Qui istis tribus diebus hominis aut pecoris venam inciderit statim, vel quarto die, morietur, aut ad septimum non perveniet ; et si potionem acceperit, ante quindecim dies morietur ; et si quis natus fuerit mala morte morietur ; et si de aucina carne comederit in ipsis tribus diebus, ante quadraginta dies morietur. Dicitur conceptio humana sic procedere, ut primis diebus lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertitur in sanguinem ; deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo diebus formetur, usque ad perfecta liniamenta membrorum, etiam reliquo tempore usque ad partum magnitudine augeatur. Quadraginta ergo quinque dies addito uno quod significat summam quia sex et novem et duodecim et decem et octo in unum coactis fiunt quadraginta sex. (Source : Manuscripta Medica)
  • Explicit : ... suscitaret excitando. (Source : Manuscripta Medica)

Work witnesses

Manuscripts

Life cycle of this work

Data source