Sermones

Versions de l'œuvre

Sermones [latin].

  • Incipit : VI. Nescitis quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti, quod habetis in vobis, et non estis vestris ? (1Cor 6,19). Verbum illud sapientis primo attendamus carissimi qui ait : Abhominatio domini omnis illusor. Notandum ergo quod multos illusores habet dominus. Et maxime tria genera hominum sunt qui eum quasi parvipendunt et illudunt (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XI In unius confessoris ad claustrum. inc. Vide arcum et benedic qui fecit illum, giravit celos in circuitu glorie sue, manus excelsi aperuerunt illum (Eccli 43,12-13). Magnum sacerdotem describens Iesus filius Sirach et variis exemplis notificans eum ; inter cetera licet sub aliis verbis. Arcui celesti comparat dicens : Vide arcum (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XII Dissipat impios rex sapiens et incurvat super eos fornicem (Prov 20,26). Victoris hodierni gloriosum certamen trepidanter predico, quia proprie indignitatis in me defectus agnosco. Vestrum autem esset victorias pugilum Christi recensere qui amorem mundi vos vicisse habitu profitemini (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XV In epiphania. Apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum, thus et mirram (Mt 2,11). Scio dilectissimi quod ignitum eloquium domini, unde Ieremias in persona domini ait : Nonne verba sunt quasi ignis et quasi malleus conterens petras. Iustum utique esset ut ignis ignem accendent (sic pro accendeat). Qui enim non ardet non accendit (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XVII Ad sacerdotes in sinodo. Vos sacerdotes domini vocabimini et ministri Dei nostri (Is 61,6). Materiam planam et evidentem vobis proponimus, quia occulta et profunda ad presens investigare non attendimus. Maluimus enim simplicibus et minorum simplicitati levia quidem proponendo condescendere (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XVIII In passione domini. Cum venisset Saul ad civitatem Amalec tetendit insidias in torrente (1Sam 15,5). Et sequitur post parum, et Saul percussit Amalec ab Evila, vel Evila seu Ieronimum donec venit ad Sur, que est e regione Egypti, et apprehendit, cepit scilicet Agag regem Amalec vivum. Notat causam cum dicit : Cum venisset etc. Factum, cum dicit : Tetendit etc. Fructum, cum dicit : Et Saul percussit etc. (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XIX In dedicatione. Omnis arbor que non fecit fructum bonum excidetur et ignem mittetur (Mt 7,19). Fratres carissimi, festum dedicationis huius ecclesie in crastino annua revolutione celebratur, in evangelio autem pronuntiando habetur : non omnis qui dicit domine domine intrabit in regnum celorum sed qui facit voluntatem patris mei qui in celis est (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXI In adventu. Ierusalem surge et sta in excelso et vide iocunditatem que veniet tibi a Deo tuo (Bar 5,5). Sapiens quidam dat nobis certam spem impetrandi quod petitur pie cum dicit : Respicite filii nationes hominum, et scitote quoniam nullus speravit in domino ; et confusus est (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXII In adventu domini. Unguento et variis odoribus delectatur cor : boni autem amici consiliis dulcoratur anima (Pr 27,9). Salomon ait : Aurem audientem et oculum videntem Deus utrumque fecit (Prov 20,12). Aurem cordis erigit dominus viro fideli, ut affectuose verbum sacrum audiat et oculum mentis illuminat ad considerandum illum (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXIII In adventu domini. Omnis vallis implebitur vel exaltabitur, omnis mons et collis humiliabitur ; erunt prava in directa et aspera in vias planas, et videbit omnis caro salutare Dei (Lc 3,5). Heri cantabatur in ecclesia : Expectetur in pluvia eloquium tuum et descendet super nos sicut ros dominus. Scitis fratres quod colonus peritus agriculture, descendu pluvie tempestive solet hylarescere (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXIIII In epiphania. Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes et laudem domino annuntiantes (Is 60,6). Salomon ait : Qui custodit mandatum custodit animam suam. Qui negligit autem vias suas mortificabitur (Prov 19,16). Duo necessaria sunt ad hoc ut custodiantur verba dominici mandati scilicet conservatio eorum in corde et completio in opere (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXV In epiphania domini. Deficiente vino ait mater Iesu : Vinum non habent (Io 2,3). Qualiter audiendum sit verbum domini ostendit Salomon dicens : Si quesieris sapientiam quasi pecuniam et effoderis quasi thesaurum, invenies eam et intelliges timorem domini. Dominus enim dat sapientiam et ex ore eius prudentiam (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXVI In conversione sancti Pauli. Surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere (Act 9,7). Salomon ait : Ante orationem prepara animam tuam, et noli esse sicut homo qui temptat Deum. In hiis verbis sapientis insinuantur tria qui sunt audituris verbum Dei necessaria, scilicet preparatio cordis, oratio devota, vitatio peccati (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXVII In purificatione beate Marie. Fornacem custodiens in operibus ardoris tripliciter sol exuriens montes et radios igneos exsufflans (Sir 43,3-4). Verba ista fratres karissimi vestre conversationi et sollempnitati hodierne congruunt et infirmitatem vestram ex parte contingunt. Sol iste de quo premisimus, sol iustitie Christus est attestante qui ait : Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie, et sanitas in pennis eius (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXX In synodo. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Mercennarius vero et qui non est pastor, videt lupum venientem et fugit, quia non pertinet ad eum de ovibus (Io 10,11-12a et 13). Karissimi, intuendum est quid loquitur et de quo loquitur. Pastor pastorum Iesus Christus loquitur de regimine pastorum, loquitur ad pastores. Ad bonum pastorem tria pertinent : canis et baculus, et panis (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXXI In annuntiatione beate Virginis. Emittat agnum domine dominatorem terre de petra deserti ad montem filie Sion (Is 16,1). Scitis karissimi quod Sequana vel alius fluvius ubi iugis aquarum viget habundantia nemini rivos suos claudit, immo illos cuilibet haurire volenti exponit. Quis est ergo qui haurire non possit ? (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXXIII In festo sancti Gregorii. Beatus ille servus quem cum venerit dominus et ad ianuam eius pulsaverit invenerit vigilantem (cf. Lc 12,37). Sapientia nobis attestatur dicens : Lex domini irrepehensi[bi]lis est convertens animas, testimonium domini fidele sapientiam prestans parvulis (Ps 18,8). Cum ergo divinum eloquium in omnibus et per omnia sit, irreprehensibile personam plorantes nolite considerare sed illud quod proponit diligenter attendite (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXXIIII Sancti Nicolai. Memoria iusti cum laudibus nomen autem impiorum putrescet (Prov 10,7). In primis karissimi attendat illud quod a viro sapiente dicitur : Cor prudentis possidebit sapientiam et auris sapientium inter (sic pro querit) doctrinam (Prov 18,15). Ita dicit vir sapiens : Ex vobis ergo videre potestis quod ad verbum Dei bene audiendum duo ad minus exiguntur (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXXV. Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. Uni dedit quinque talenta, alii duo, alii vero unum commisit (Mt 25,14-15). Multum me terret quod responsum est ab abbate Felice qui quibusdam eum rogantibus ut faceret eis sermonem, respondit : Non est hodie sermo quia non est qui audiat verbum Dei (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXXVI Ionas. Erat Ninive civitas magna itinere dierum trium, et dixit dominus ad Ionam : Surge et vade in civitatem Ninive, et predica ibi predicationem quam ego loquor ad te. Et surrexit Ionas, et c. (Ion 3,2-3). Narrat beatus Gregorius quod quidam pessimus monachus in quadam basilica dum infirmaretur fere usque ad mortem, ecce diabolus in specie draconis, ut ei videbatur circumulitus ora spumis (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XXXVII Iesus Nazarenus in passione domini. Iesus Nazarenus rex Iudeorum. Si quis diu aliqua detentus fuisset infirmitate, et postea per medicine alicuius effectum convaluisset, libenter modum conficiendi illam medicinam cognosceret, ut si forte illum ea infirmitate infirmari contingeret, de medicina pristina spem habens ad eam recurreret (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : IIII Oculi mei semper ad dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Ps 24,15). Fratres karissimi, nos dominum nostrum de pactu possumus appellare. Dixit enim per Isaiam prophetam quod scilicet in adventu eius cor stultorum intelligeret scientiam, et linguam balborum velociter loqueretur et plane (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : V In capite ieiunii. Quis est de universo populo Dei, et sit dominus eius cum eo, ut ascendat in Ierusalem et edificet domum domino (Ezra 1,3). Dominus dicit in evangelio : Mater mea et fratres mei sunt qui audiunt verbum meum et faciunt illud. Item Salomon in Proverbiis : Vir qui erraverit a via doctrine in terra gigantum commorabitur. Duo sunt genera hominum qui ab hac via errant (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XLI Iob in festo Magdalene. Nunquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te (Iob 38,34). Scitis fratres quod mos est pauperum gaudere in celebratione festorum, quia in festis sunt convivia, et in conviviis dantur relique pauperibus oppressis penuria. Tale est hoc festum instauratum in honore beate Marie Magdalene, in quo debent pauperes applaudere (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XLII In annuntiatione dominica. Aqua frigida anime sitienti nuntius bonus de terra longinqua (Prov 25,25). Isaias de filio Dei incarnando prophanus primo de beata virgine mentionem fecit, ea nomine virgine designans, deinde de sanctissima eius prole illam flori comparans (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XLIII. Misereor super turbam, quia triduo iam sustinet me, nec habet quod manducet (Mc 8,2). Scitis quod cum puer esuriens petit panem a patre et impetrat, si postea proiciat acceptum et conculcet egre, fert qui eum contulit et irascitur insipienti (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XLIIII Iob. Militia est vita hominis super terram (Iob 7,1). Dicit dominus per Ieremiam prophetam : Cerva in agro peperit et reliquit fetum quia non erat herba. Anima peccati sordibus inquinata est sicut sus lota in volutabro luti ; cum autem veterem conversationem relinquit tanquam cerva efficitur dum ad cursum spiritualem succincta (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XLV In die Pentecostes. Veni sancte spiritus, reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende. Dum sollempnitatis hodierne prerogativam attendo, merito loqui pertimesco. Sed dum ipsius qualitatem considero, loquendi pariter fiduciam et voluntatem concipio (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XLVI. Ecce sacerdos magnus quasi vas auri solidum omni lapide precioso ornatum (Sir 50,1 et 10). Iesus filius Sirach sacerdotem magnum multipliciter describens, et multas similitudines ad eius commendationem inducens inter cetera comparat eum vasi aureo omni lapide precioso ornato. Nunc igitur huius vasis sancti de quo locuturi sumus materiam primo queramus (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XLVII. Si abstuleris de medio tui cathenam et desieris extendere digitum, et loqui quod non prodest, cum effunderis animam tuam in sinu pauperis et animam afflictam repleveris ; orietur in tenebris lux tua et tenebre tue erunt quasi meridies (Is 58,9-10). Legimus dominum de opera misericordie nos invitantem dixisse per Isaiam : Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris ; ut autem subiucto premio validior esse exhortatio fructum operum insinuans (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XLVIII. Scimus quoniam diligentibus Deum cooperantur in bonum hiis qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom 8,28). Ait Ezechiel loquens de Christo : Erunt fructus in cibum et folia in medicinam. Arbor vite est Christus cuius fructus cibus est, folia medicina. Hec est arbor bona, et utilis eius fructus est, folia medicina (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : XLVIIII. Sollempnitates vestras odivit anima vestra (Is 1,14). Cibus delicatus reficit hominem habentem sanum palatum competenter, quod tamen infirmus abhominatur, qui tantum si discrete aliquando egro anteponatur et offeratur paulatim eum degustat, et tandem in eo delectatur (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LII In adventu. Medicina omnium in festinatione nebule (Sir 43,24). Unde perveniunt infirmitates et in quibus sunt quas ista nebula et eius medicina expellit. Idem sapiens premittit dicens : Flavit aquilo et congregabat cristallus ab aqua super omnes congregationes aquarum requiescit (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LIII In sinodo ad sacerdotes. Super manus meas depinxi muros tuos Ierusalem (Is 49,16). Si cum Salomone perambulemus loca florida scripturarum, nichil vita sacerdotali beatius, nichil timoratius. Beatissimus est sacerdos si commissum sibi talentum multiplicare poterit. Timere precipue debet ne quasi servus nequaquam talento in terra abscondito odium domini sui incurrat (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LV. Ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum, et solvere VII signacula eius (Ap 5,5). Dum fleret Iohannes quia nemo dignus inventus est aperire librum neque videre illum, dixit unus de senioribus : Ecce vicit leo et c. Leo in sacra scriptura dicitur diabolus, unde Petrus : tanquam leo rugiens circuit querens quem devoret. Leo dicitur princeps impius vel prophanus nature inquisitor qui non sapit que Dei sunt (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LVI Isaias. Ecce dominus vocat ad fletum et ad planctum et ad cingulum sacci, et ecce gaudium et letitia occidere vitulos, iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum ; comedamus et bibamus, cras enim moriemur (Is 22,12-13). In principium karissimi attendamus verbum illud apostoli. Si linguis hominum loquor et angelorum caritatem autem non habeam, factus sum velud es sonans aut cimbanum tinniens (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LVIII In Pentecostes. Cum venerit paraclitus ille arguet mundum de peccato, et de iusticia et de iudicio (Io 16,8). Scitis fratres quod verbum labenter auditur vel ideo quia magnus vel quia potens est ille de quo fit sermo, vel quia carus et dilectus est audientibus. Quis itaque maior sive potentior est Deo, qui cuncta creavit ex nichilo, et creata conservat et disponit (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LIX Sancti Martini. Vivit in Christo gemma sacerdotum. Karissimi, unusquisque nostrum si cras haberet electuarium preciosum et efficax ad cuncta genera morborum expellendum, et curandum omnes infirmitates in servando ipsum diligentem adhiberet sollicitudinem, et in vase mundo et pulchro quantumcumque posset reponeret (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LXVIII Ad vincula sancti Petri. Solve iubente Deo terrarum Petre cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis. Vir quidam sapiens Iob scilicet ait : Gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur. Omnis gloria hominis in presenti esse deberet ut se ipsum corrigeret, et vitam suam operibus bonis adornaret (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LXIX In festo sancti Stephani. Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum, et deducet eos in via mirabili (Sap 10,17). Salomon ait : Qui custodit viam suam custodit animam suam. Qui autem negligit viam suam mortificabitur. Quis est ille qui custodit viam suam ? Et quis est ille qui negligit viam suam ? Ille vero viam suam custodire novit, qui libenter verbum Dei audit et illud in opere complere satagit, quo mediante anima sua refici possit (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LXX In natale beate virginis. Numquid producis luciferum in tempore suo, et ad vesperum filios terre consurgere facis (Iob 38,32). Latebras conscientie mee perscrutantem, multum me terret verbum istud quod de beata virgine in Canticis Canticorum legitur : Ortus conclusus soror mea sponsa, ortus conclusus, fons signatus (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LXXI Ad prelatos. Si spoponderis pro amico tuo, discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis sompnum oculis tuis nec dormitent palpebre tue, eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis (Prov 6,1a et 3-5). Non attendimus magna vobis ad presens proponere, sed modica quedam proferendo simplici exemplo hortationi insistere dicentes cum viro sapiente : Si spoponderis pro amico, et c. Attendere ergo debetis vos (Source : Bibale)

Sermones [latin].

  • Incipit : LXXII. Quid sunt due spice olivarum, que sunt duo iuxta rostra aurea, in quibus sunt substratoria ex auro (Zac 4,12). Verba proposita karissimi hodierne sollempnitati et nostre conversationi, et etiam nostre instructioni satis bene congruunt. Primo ergo qualiter sollempnitati hodierne, deinde qualiter conversationi nostre conveniant et instructioni nostre, pro posse nostro explicabimus (Source : Bibale)

Témoins de l’oeuvre

Manuscrit

Vie de l'œuvre

Source des données